463
98 IDEA MEDICINAE
tribuimus. Spirituum mobilem, fugacem & momen¬
taneam naturam timentes multi, nullam sine corpo¬
ribus Facultatum naturalium administrationem ab¬
solui posse docuerunt: adeo que in corporibus, tan¬
quam in primis Radicibus & fundamentis contine¬
ri omnia. Hi absurdo timore uelut somniantes, mul¬
ta in uanum molientes, cauere nituntur, ne aues aper¬
tis fenestris auolent. Longè alia natura est spirituum
Mechanicorum & seminalium Principiorum. Vin¬
cula sunt uisibilium & inuisibilium, temporalium
& aeternorum, corruptibilium & incorruptibilium,
superiorum & inferiorum. Vtriusque igitur Natu¬
rae proprietates ostendere debent: ita tamen ut neu¬
trius conditiones purè & exquisitè referant. Defici¬
unt enim à puritate, statu, aeternitate, potestate su¬
periorum: inferiorum mutabilem & momentaneam
sortem longè superarunt. Quinetiam uincula cum ab
omnibus dicantur, quibus placet secundas causas à
prioribus gubernari, & Mundum hunc Prouiden¬
tia diuina administrari (nihil enim est in uniuerso re¬
rum ordine his sublatis, quod media natura extre¬
mis uicina, amica focietate dissentaneas naturas co¬
pulare possit) potestate utique & stabili constan¬
tia uigere debent. Si quid in rebus nostratibus sta¬
bile, firmum, constans apparet, à stabilitate & uir¬
tute seminalium Rationum deficere necesse est. Itaque
fugae