463
PHILOSOPHICAE. 99
fugae periculum à Spiritibus Mechanicis, Genera¬
tionumque Principijs hoc pacto abstulimus. Fateor
stabilitate & fuga, quoad nos, inter se differre spiri¬
tus illos Mechanicos: neque enim eodem pacto ge¬
nerari decuit Animalia, Mineralia & Vegetabilia: sed
seminum insignem uarietatem obtinuerunt, & pro¬
pagandi modos seminibus accommodatos. Quòd
uerò saepenumero irritae fiant Generationes, non ob¬
fugam uel instabilitatem spirituum seminalium con¬
tingit: sed quia Generationum initijs rudimenta cor¬
porum tenuia adhuc & inualida constituerunt, con¬
fluentijs & impressionibus aliorum Astrorum ex¬
posita, & locorum benigna fomentatione saepe desti¬
tuuntur. In hac lithurgia si omnia Generationi ad¬
uersentur, corpora primùm fuoient, & ad interi¬
tum festinabunt: spiritus uerò & Principia in suis
byssis & Radicibus immobiliter persistent. Si uerò
moderatiores fuerint impressiones, loca non planè
inimica, Generationis relicta spe, Transplantationis
consilium aggredietur Natura, fietque quod non uult,
ut cum Hippocrate loquamur. Iuris sui relicta seueri¬
tate pacem conficiet, alteri pares, interdum potiores
in administratione Prouincię partes concedens. Haec
omnia mox in exemplis manifestius apparebut. Suffi¬
ciat ostendisse corpora à spiritibus contineri & sustenta¬
ri, hos deinde à Principijs uel seminarijs Rationibus,
Defini¬
N 2