463
100 IDEA MEDICINAE
Definitionemque à nobis adductam Naturae legibus
consentire. Quibus appellationes nouae displicent,
incusabunt Spiritus à nobis Mechanicos nominari.
At certè, si differentias rerum tueri consilium est, licuit,
semperquè licebit, res antea non signatas nouis no¬
minibus notare. Deprehendimus enim nonnullos spi¬
ritus artificiosa Scientia non instructos, sine Mechani¬
ca arte, nudos uapores, fumos inanes, & fugaces um¬
bras corporum, aliorumque spirituum: alios deinde
Scientia innata decoratos, & artificiosa Mechanica
instructos, qui saporum, colorum, odorum, figurarum,
magnitudinis, ordinis & proportionum infallibilem
noticiam possident. Tales spiritus Mechanicos con¬
tinerriij uitali Principio Generationum asserimus: il¬
lisque potestatem et agendi robur tribuimus: ex incor¬
poreis & inuisibilibus Elementorum thesauris corpo¬
rea & uisibilia producere fatemur. Nec enim sufficiunt
postrema & emerita haec corpora praedestinationibus.
Rationum in mundana reuolutione absoluendarum.
Scimus, & antea quoque demonstrauimus, fructus Ele¬
mentorum se inuicem mutuo fouere: sed haec fomen¬
ta languida essent, iamdudum exhausta, nisi ex Elemen¬
torum foecundis Abyssis, & in Seculi consumtionem
duraturis diuitijs, noua in horas corporum prodiret
soboles. Benedictione diuina semel repleta in ęternum
non deficient Ex his thesauris, quod desideratur in cor¬
poribus.