463
PHILOSOPHICAE. 101
poribus iam productis, Elementorumque fructibus re¬
farcient, & ordinata Generationum progressione, de¬
cretis temporibus, desiderata & nota augmenta con¬
ficient, corporumque diuersitatem Signaturis aptè ac¬
commodatam adiungent. Alijs enim corporibus co¬
lores uestient, alijs sapores, diuersis odores, idque sub¬
tilioribus, propè spiritualibus, ut Tincturis & poten¬
ti penetratione crassiorem corporum compagem or¬
nare, ac usibus necessarijs idoneam reddere possint.
Haec enim postrema corpora plurimum distantia à
spirituum Mechanicorum subtilitate, medijs indige¬
bant uinculis, ut continuitate gubernationis commu¬
ni imperio subijcerentur, adeoque uita fruerentur: quae
uincula, ambigunt quodammodo inter Naturam cor¬
poream & incorpoream. Corpora tamen sunt, sed spi¬
ritualia: & spiritus rursus, sed corporei. Huiusmo¬
di corpora quia uicinitate spiritibus Architectonicis
& Radicibus uel seminarijs Principijs proximè cohae¬
rent, Primae Materiae appellatione à Philosophis insi¬
gnita sunt. Videor iam in lithurgia abstrusa Gene¬
rationum uersari, & fores Naturae hac interpretatio¬
ne plurimis aperuisse. Reliquum fuerit Generationum
ordines subijcere, & exemplis abditam hanc contem¬
plationem; quantum fieri potest illustrare. In globo
inferiori, in quo duo Elementa coniuncta comugium
efficiunt, tres insignes, Generationum differentiae oc¬
currunt,
N 3