463
PHILOSOPHICAE. 105
facultatum causas detestando errore ascripserunt,
limentum quoque corporeum adhibuerunt. Sed lon¬
alia est Nutritionis ratio. Etenim non solùm ani¬
malia, sed plantae quoque, subtilissimis spiritibus,
non corporibus nutriuntur: spiritibus tamen ex qui¬
bus coagulatione, in Naturae lithurgia corpora tan¬
dem constitui possunt. Spiritus sunequi esuriunt &
sitiunt, qui attrahunt, expellunt, concoquunt, con¬
summunt, & omnes actiones naturales perficiunt.
Haec in sequenti Capite latius explicabuntur. Re¬
prehendunt nonnulli Aristotelem, quod testiculos
ad seminis confectionem & generis custodiam prin¬
cipatum habere non concesserit, sed melioris dun¬
taxat usus gratia conditos esse: eo argumento, quòd
quaedam animalia, ut serpentes, & pisces omnes,
semen foecundum profundant, quibus tamen te¬
stes à Natura denegati sunt. At certè si seminis na¬
turam & originem, quàm hactenus exposuimus per¬
cepissent, uarietate Balsami & seminalis humoris in
animalium diuersis generibus animaduersa, intel¬
lexissent, quae seminalem materiam obtinuerant cras¬
sam, lentam, externis iniurijs resistentem, ut serpen¬
tes, pisces, Insecta omnia, in ijs testium usum su¬
peruacaneum fuisse. Nec enim uerum est quod
prodiderunt ipsi, semen in testiculis generari: ab¬
surdum est quod addunt, formam eam à qua semen
est
O