463
106 IDEA MEDICINAE
est & appellatur, ex ijs prodire. Interdum coniectu¬
ris ueritatem attingunt: sed confestim in errorum
Labyrinthos corporum ponderibus grauati relabun¬
tur, quia Mechanicos rerum processus nesciunt.
Quae Animalia sine manifesta seminis excretione ge¬
nerant, ut purpurae, anguillae, ranae, Insecta pluri¬
ma, ea omnia mutuis amplexibus, florem illum Bal¬
sami, spiritus que Mechanicos in Matrices & Gene¬
rationum diuersoria demittunt. Ibi materiam con¬
sentaneam amplexantur, continent, cogunt, didu¬
cunt, formant, nouam attrahunt; & omnia absol¬
uunt Generationi necessaria. Quòd manifestas ui¬
as corporum in his & similibus Generationibus, ac
naturalibus functionibus Atomistis demonstrare
non possumus, excufamur Hippocratis authoritate,
qui consensum & conspirationem Naturae ubique ce¬
lebrat, affirmans nullam uiam Naturae difficilem,
mnia patere, etiam per ossa abscessus fieri. Quis spi¬
ritibus & seminarijs Naturae Rationibus fores obsin¬
mare poterit? Vbi erit Cadauer congregabuntur
quilae. Sunt & animalia; quae foecunda multiplica¬
tione, Indiuiduorum copiam producere debuerunt:
in ijs sinus & diuersoria plurima in matricibus & Ge¬
nerationum locis formauit Natura. Minima enim
gutta seminis uniuersam Anatomiam totius speciei
continet: quia spiritus Mechanici & Principia Ge¬
nera¬