463
PHILOSOPHICAE. 107
nerationum à dimensionibus & corporum angustijs
excipiuntur. Neque existimare debemus in semine
partes esse dissimiles, quamuis similari specie reprae¬
sententur, ita quod aliud fit corpus cerebri, aliud cor¬
dis, aliud hepatis, diuersum lienis, pulmonum, uentri¬
culi, carnium, uenarum, arteriarum, ossium, neruo¬
rum, &c. Sed hanc multitudinem temporis progressu
ex uno semine exituram, non molè, non corporum mul¬
titudine, aestimari oportet sed Donorum, Rationum,
Scientiarumque uarietate, qua pollent spiritus Mecha¬
nici. Tanta est spirituum potestas, ut si Scientiam ha¬
buerint cordis, ex alimento attracto cor conformabunt, si
cerebri cerebrum, si hepatis ex eodem alimento hepar, car¬
nes, uenas, ossa, neruos, arterias, oculos, aures, & uni¬
uersa membra, quae ad animalis constitutionem concur¬
rere oportet: idque debito ordine definitisque tempori¬
bus. Ea enim perfecta est Scientia, potestate plena, quam
in Natura uigere clamant & confitentur Creata
mnia. Ita quaelibet herba refert praesentem Deum.
In hac Scientia sunt, proportiones, numeri, mensu¬
rae, quantitates, qualitates, figurae, Elementa, &
tria corporum Principia consentanea, talis Mercu¬
rius, tale Sulphur, tale Sal, situs, consensus, ordines,
temporum praedestinationes, & omnia quaecunque
ad Mechanicam artificiosam que Generationum li¬
thurgiam requiruntur. Hoc est Lumen Naturae,
cuius
O 2