108
IDEA
MEDICINAE
cuius
toties
apud
PARACELSVM
mentio
fit.
Ob¬
hanc
Scientiam,
Naturam
dicebat
Hippocrates
esse
ἀπαιδευτὴν,
id
est,
à
nullo
edoctam.
Aequiuocè
enim
nostra
scientia
cum
illa
confertur.
Nos
sensibus,
Memorijs,
Rationum
deductionibus
&
multa
solli¬
citudine
praecepta
ordinatè
coniungentes,
scientias
acquirimus:
illis
innata
est,
non
ueluti
Accidentia
subie¬
ctis
innascuntur:
sed
est
ipsa
earum
Essentia,
Vita,
po¬
testas,
ideoque
ualidius
agere
potest.
Nostra
mortua
est,
si
cum
hac
conferatur.
De
his
alibi
copiosius
age¬
mus.
Diuersos
nunc
Generationum
modos
in
animalibus
adducemus.
Perfecta
animalia
ex
pro¬
prio
solùm
semine
generantur
&
generant.
Validum
quippe
semen
obtinuerunt,
in
aeui
consumtionem
duraturum,
utcunque
Transplantationum
calami¬
tosis
murationibus
uariabili
Indiuiduorum
sorte
in
horas
agitetur.
Quaedam
uerò
animantia
ex
Pa¬
rentum
semine
&
ex
Putredine,
ut
loquuntur
Philo¬
sophi,
aeque
generantur,
ut
mures
ex
quisquilijs
putre¬
factis;
&
ex
Parentibus,
apes
si
Virgilio
credimus.
Hanc
Generationem
quae
ex
Putredine
semen
nanciscitur,
RARACELSVS
interdum
appellat
ex
Cagastro:
alteram
uero
ex
Iliastro.
In
illis
semen
est,
Vegetabilium
naturae.
finitimum.
Fundatur
enim
in
Mumia
quadam
uitali,
lenta,
tenaci.
Ideoque
externis
impressionibus
resistere
potest,
&
ad
tempus
latere,
siue
sub
dominio
alterius
seminis,
siue
in