463
122 IDEA MEDICINAE
generationes; ut morbi Gallici, Pestis, sudoris Angli¬
ci, prunellae Vngaricae, & coeterarum Epidemiarum. Scio
plurimos Mineralium generationem fortuitis externarum
causarum efficientijs ascribere, non internis & seminali¬
bus Principijs. Vitam quoque ab uniuerso hoc genere,
eodem errore abstulerunt. Si maturitatis tempora consi¬
derassent, si Paroxysmorum ratas periodos, si Venarum
ordinatas progressiones, corporum consentaneas compo¬
sitiones, saporum, colorum tam efficaces uirtutes: uitam,
liaque uiuentium symptomata, aetatum discrimina, crudita¬
tis & maturitatis tempora, morborum & mortis necessita¬
tem, & his uiique concessissent. Deficiunt enim, & singulis
ętatibus noua prodeutequamuis multa mortales lateant.
Si Principia ostendunt uitalia Scientijs & Donis instru¬
cta, idque proprietatibus tam multis, tam potentibus, neque
uita, neque Scientia huius comite, destituentur. Semina
eorum in suis Abyssis delitescentia ubi digesta tempora
expleuerint, cum spiritibus Coniugium ineunt: cum spiritibus
dico, ex quibus corpora tandem constitui possunt. Qui,
quamuis initio inuisibiles sunt, corporum tamen Princi¬
pia, Elementa & ornatum omnem in se continent. Sed quo
pacto, loca, matrices & domicilia opportuna inueni¬
ent? Nouit equus pręsepe suu, Aues nidum: & exemplum
Aquilae saepe adduximus. Vires superioris Naturae,
Scientiae, Rationes, ubique penetrant, ubi confluentiam
inuenerint, Anatomiae suae rudimenta constituentes,
Dono¬