463
PHILOSOPHICAE. 123
Donorum uarietate, Scientię abditam maiestatem pro¬
ponunt, laetanturque se in uanum non uenisse: praesertim si
quod uolunt Generatione absoluere possunt, sine alio¬
rum resistentia. Matricibus & locis nunc repertis, cor¬
porum uisibilium magisque concretorum, commertium admit¬
tunt, alimentumque attrahere incipientes, uaporosos fu¬
mos pro spiritibus ostendunt. Tum uerò Elementa consti¬
tuunt, non communia illa, sed Mineralibus propria: cor¬
porum quoque Principia similiter, hoc est, Sulphur mine¬
rale, Sal minerale, Mercurium mineralem, Ignem mineralem,
Aerem mineralem, Aquam mineralem, Terram mineralem,
Quibus absolutis, coagulationes, colores & qualita¬
res omnes, quae in uitalibus eorundem Principijs uige¬
bant proferunt, metallaque demonstrant uel mineralia his
finitima. Nec majus est artificium in formis & figuris
Vegetabilium siue Animalium, quàm in colorum, saporum,
odorum, coagulationum, actionum, proprietatum (quae in
his pręcipuè uigent) ordinata explicatione. Aequè e¬
nim mirari licet colorem Saphyri, duritiem Adamantis,
perspicuitatem Chrystalli, pulchritudinem Auri, ac or¬
gana uespertilionis. Quinetiam in his formae naturales
non sunt praetermissae. Alijs enim formis coagulatio¬
nes Vitriolatorum, alijs Marchasitarum, alijs Nitroso¬
rum, alijs Chrystallorum, Berillorum & Adamantis
repraesentantur. Est & haec insignis proprietas in
generatione Metallorum, quòd semen obtinuerint
com¬
Q 2