134
IDEA
MEDICINAE
rationem
hoc
pacto
explicarunt.
Quatuor
illas
sim¬
plices
Mundi
Naturas,
id
est,
Elementa,
paribus
quo¬
dammodo
uiribus
confluere:
deinde
se
inuicem
in
exiguas,
non
autem
minimas
portiones
distrahere,
eoque
se
ordine
componere,
ut
sibi
inuicem
arctissimè
cohae¬
rescant,
nihilque
sensu
notari
possit,
quod
non
ex
qua¬
tuor
earum
portionibus
constet:
Qualitates
uero
to¬
tas
totis
permisceri,
&
mutua
quadam
repugnantia,
sese
uicissim
ad
moderationem
redigere,
fierique
illa¬
rum
confusione
Temperamenti
genus
per
uniuersam
Compositi
molem
diffusum.
Huic
Temperamento
omnium
Facultatum
naturalium
causas
ascripsit
Ga¬
lenus:
&
uniuscuiusque
rei
proprietatem,
ex
tali
uel
tali
caliditatis,
frigiditatis,
humiditatis,
siccitatis
temperie
proficisci,
turpissimo
errore
prodidit.
Operaepre¬
cium
est
examinare
fundamenta
haec,
ex
quibus
uniuer¬
sa
Medicina
Galenica
constituta
est.
Etenim
actionum
Principia,
morborum
causas,
remediorum
facultates,
compendiosa
subtilitate
hinc
deriuantes,
Artem
posue¬
runt
Methodorum
adumbratione
superbam.
Primùm
itaque
cum
Mixtio
motio
sit
quaedam,
motorem
addere
o¬
portebat.
Nihil
enim
fit
sine
causa.
Si
Elementa
se
in¬
uicem
ad
Mixtionem
mouere
dixerint,
quaeremus
porrò,
qua
potestate
tales
facultates
suis
Elementis
concedant:
simplicibus
enim
corporibus
simplices
motus
congru¬
unt.
Deinde
quibus
internuntijs
tam
iustis
&
consen¬
taneis