463
136 IDEA: MEDICINAE
non subiecta: non Qualitatum discordia & inimica
contrarietate: familiaria enim cum sint tam Elementa
quàm corporum Principia amica societate confluunt.
Sed uitalibus Tincturis peromnia penetrantibus,
mniumque uirtutes secum ducentibus, & ualidis uincu¬
lis uniuersa componentibus. Haec uincula qui igno¬
rat, Vitę potestatem non didicit: quia Mortis Anato¬
miam solam exercuit. Qui Mortem cum Vita copu¬
lare uoluerit, mortuisque rebus Vitae officia attribuere
inuanum laborabit. Sed relictis eorum placitis
Mixtionis necessitatem & naturam exponemus.
Quia Donorum uarietates, & proprietatum differen¬
tiae, quae in uitalibus seminum Principijs unitę latent,
in Mundana Anatomia expllicari debuerunt, & ex
nitate in multitudinem progredi: diuersis quoque Ele¬
mentis, ac corporum Principijs opus fuit: quae tamen
diuersa & multa manere non permisit Naturae soler¬
tia. Cuncta enim uiuentia, uitae unitate, Principia &
Exemplaria sua imitantur. Itaque Mixtionem molita
est Natura, & diuersarum rerum, sed conspirantium,
unionem. Subiecta Mixtionis sunt Elementa, & cor¬
porum Principia, ex alimentis uirtute & Scientia Me¬
chanicorum spirituum producta. Nam tum primum
Mixtio fit; cum ex incorporeis corpora, sed planè spi¬
ritualia, conficiuntur. Estque Mixtio Elementorum in¬
ter se, Elementorum cum Principijs, Principiorum
inter