463
PHILOSOPHICAE. 137
inter se, & omnium simul. Tam multa primis Propor¬
tionum progressionibus unita coniunguntur. Ali¬
mento deinde copiosiore attracto, Mixtiones quoque
continenter progrediuntur. Ita fiunt compositiones
& Mixtiones multae. Elementa enim ac Principia cor¬
porum, à spiritibus uitalibus Mechanicisque, in horas
consummuntur: assidua proinde opus est restitutio¬
ne, mixtione, & compositione. Rectissimeque ab Hip¬
pocrate dictum reperio, nutriri nos ex ijsdem ex qui¬
bus constamus, & Generationem nutritione conti¬
nuari. Sunt & alij Mixtionum modi, de quibus co¬
piosè egimus in libello nostro, De Mixtione & rerum
Confluentia: ubi corporum Principia, Elementa ac
Radices reru distinximus, in Perfectas siue primas, &
Corruptibiles siue superuenientes. Ex quibus tres
Mixtionum ordines confecimus. Aut enim misce¬
tur perfectum perfecto: aut corruptibile uel impu¬
rum, corruptibili: aut perfecto, corruptibile. Lon¬
enim alia Mixtio prodit si perfectum perfecto, id
est, purum puro, quàm si impurum uel corruptibile
impuro uel puro misceatur. Quantum enim inter se
distant subiecta, tantum etiam distaburt uniones,
termini uel duratioruus. Puna enio puris perminta,
longa habent digestionum tempora, priusquam ad
dissolutionem perueniant. Impuraccunsestim ad in¬
teritum festinant; serius ocius, secundum subiecto¬
rum
S