463
PHILOSOPHICAE. 139
cietate cum Radicibus conspirantia: sed signaturę ua¬
riabuntur, fietque quod non uolunt semina. Tales Mi¬
xtiones pro Generatione Transplantationem conficiunt.
Est enim Generationum symptoma Transplantatio,
omnibusque Generationum ordinibus accidit. In gene¬
re Animalium perfecta quae sexuum distinctione sepa¬
rata sunt difficulter Transplantationem admittunt: &
hoc non omnia: solummodo illa in quibus magna est
seminum & Naturae affinitas, idque non nisi seminibus
permixtis, ut lupi, canes: equi, asinae: perdices, gallinę,
&c. Huiusmodi Animalia Radices habent magna
Naturae societate coniunctas. Quapropter spiritualia
eorundem Elementa, corporumque Principia, Mixtio¬
nem admittunt, sed non perpetuam. Diximus enim subie¬
ctorum ratione, terminos Mixtionum breues uel diutur¬
nos euadere. Ita quod ex congressu talium Animalium
nascitur, sterile ut plurimum existit, ut muli. Elementa
enim & corporum Principia, quę permixta primam compo¬
sitionem fecerunt in eorum Generatione, non tam stabili lege
ligantur, ut durare possint ad seminis constitutionem:
sed paulatim dissoluutur. Vitalia enim Generationum
Principia, quia incorporea sunt, Mixtionem omnem re¬
spuunt. Hoc est quod dicunt Philosophi, Species rerum non
misceri. In genere Insectorum, coeterorumque Animalium, in
quibus sexuit discriminamanifesta non apparent, fre¬
quentiores & faciliores contingunt Transplantationes.
Semi¬
S 2