463
140 IDEA MEDICINAE
Seminalia enim eorum Principia, multarum specierum
Scientia instructa, aequiuocas Generationes admit¬
tunt. In Vegetabilibus & Mineralibus, Transplanta¬
tiones, quasi comites Generationum existunt. Vt
autem in his facilius intelligi possit Transplantationum
ratio, obseruandum, alias esse Transplantationes Indi¬
uiduorum; alias uerò Specierum. Indiuiduorum Trans¬
plantationes dico, in quibus manente Radice signatu¬
rae mutantur, ut colores, sapores, magnitudines, figu¬
rae, &c. ita tamen ut maneat etiamnum imperium Radicis
& familiae suae certa signa, quamuis uehementer immu¬
tata referre possit. Huiusmodi Transplantationes in
omnibus contingunt Generationibus; locorum, tem¬
porum, & externorum Ascendentium, ad Generationem
conspirantium efficientia, & proprietates Indiurduę na¬
turae constituunt, durabiles uel momentaneas, secundum
impressionum uirtutes. Specierum uerò Transplantatio¬
nes intelligo, ubi omnibus signaturis immutatis no¬
uae familiae insignia manifestè repraesentantur. Non
quòd uitalia & inuisibilia seminum Principiae, quae
species à Philosophis proprie dicuntur, confundantur,
sed quòd Elementa & corporum Principia Mixtioni
subiecta alienas recipiant signaturas, quae non contine¬
bantum in Seentijs & prędestnatis Donis subium Prin¬
cipiorum. A validioribus causis fiunt huiusmodi Trans¬
plantationes. Quod enim primam Elementorum Prin¬
cipiorumque