463
142 IDEA MEDICINAE
rint. Quòd si aliorum Astrorum radijs confluenti¬
bus, Menthae exordia incrementa sumserint robu¬
sta, dominabitur Mentha, seruietque sysymbrium. In
Rapa & Raphano similiter, & caeteris omnibus. Hae
Transplantationes, hac aetate multas ostendunt her¬
barum species, & aliarum quoque rerum ab Antiquis
incognitas. Indiuiduorum Transplantationes in Ve¬
getabilibus usque adeò sunt frequentes, uthinc nomi¬
nis usuram receperint Philosophi. Ita cicurantur agre¬
stes, mitigantur sapores, mutantur colores, maturita¬
tis tempora accelerantur uel retardantur, totaque Natu¬
ra arbitrijs Mortalium se submittens, utili delectabi¬
lique uarietate nos recreat. Tempora quoque obserua¬
re oportet in Transplantationibus. Generationum enim
definitae sunt periodi, in quibus efflorescentiae & im¬
petus seminum Indicatorios dies demonstrant: quae¬
si negligantur, Transplantationes irritas efficient. Ne¬
que enim Animalium tantum est ad coitum auiditas,
ut inquit Plinius: sed multo maior est terrę & satorum
omnium libido, qua tempestiuè uti plurimum interest
conceptus. Sic mala, cotonea, pruna, post Brumam tem¬
pestiuè transplantantur: Mora, ante uernum aequino¬
ctium: caerasi, amygdalae circa Brumam. Iis enim tempo¬
ribus, cum mutua sit in insitis cupiditas utrinque coeun¬
di, faciliores fiunt amplexus, seminalibus Tincturis
Germinatione excitatis. Tum uero radicum rudimen¬
ta fibris