463
PHILOSOPHICAE. 143
ta fibris demittuntur: fibris dico, in quibus ualida tra¬
hendi potestas inest. Atque hoc pacto ex alieno ali¬
mento suum faciunt. Loca quoque opportuna in
Transplantationibus requiruntur, siue semine, siue
insitione administrentur: neque enim omnia ex ae¬
quo Matricis analogiam habent. Mineralium semi¬
na quia plane hermaphroditica sunt, & multis Indi¬
uiduis, specie quodammodo differentibus, commu¬
nia, aequiuocas Generationes obtinuerunt, id est,
Transplantationi permixtas. Gemmae etenim speci¬
fica Transplantatione producutur, ualidioribus Tin¬
cturis occupata prima communique Metallorum Radi¬
ce: idque receptis antea Indiuiduis Metallorum signatu¬
ris. Ita ex radicibus plumbi transplantatur Adamas, ex
radicibus Lunę saphyrus, ex radicibus Veneris sma¬
ragdus, ex radice Martis Berillus, &c. Indiuiduę uero
Transplantationes Metallorum, ubique conspiciuntur in
Metallis, Marchasitis, Sulphuribus, Salibus, Thermis.
Quinetiam artificiosę Transplantationes Salium, ut alumi¬
nis, uitrioli, salis nitri, ammoniaci, Sulphurum, antimo¬
nialium, cupri, ferri, plumbi, stanni, Naturę mirabilem pote¬
statem satis ostendunt. De quib. copiosè et doctè in multis
locis disserit PARACELEVS. Postremò superioris
globi Generationes Transplantationibus quoque frequen¬
ter implicantur: idque si ijsdem temporibus ad maturitatem per¬
uenerint, et radiorum focietate conspirauerint: fiuntque fru¬
ctuum