463
148 IDEA MEDICINAE
mus, obscuritatem illustrabimus, prolixitatemque bre¬
uitate compensabimus. Diximus antea uitale Prin¬
cipium humanae Naturae in materia quadam radi¬
cali fundari, in Balsamo scilicet animali, in Sulphu¬
re, Mumia uitali, cuius perpetuo coniugio detine¬
tur, Mundanaeque Reipublicae perpetuus ciuis, pro¬
pagatione Indiuiduorum, corporumque renouatio¬
ne aeternitatem aemulatur. Quae ad Supercoelestis cor¬
poris Naturam, proprietates, copulationem, cum
Naturali, durationem, &c. attinent, in Commenta¬
rijs, De uita longa, commodius explicabuntur. Hîc
enim naturalis corporis affectiones scrutamur, in quo
uitalia Principia humanae Naturae & Mechanici spi¬
ritus, tanquam in solida radice in seculi consumtionem
duratura, fundantur. Haec prima materia, quamuis
spiritualis quodammodo sit si primae materiae Vege¬
tabilium uel Mineralium comparetur: nihilominus
Tincturas in se habet potentissimas, in quibus tan¬
quam in Mechanicis spiritibus Scientię omnium par¬
tium humanae Anatomiae delitescunt. Neque locis in¬
ter se distinctae iacent hae Tincturae: sunt enim Astra,
sunt spiritus, in quibus corporum dimensiones &
distantiae non admittuntur. Quantumuis autem
confusae uideantur, differentias nihiloninus pro¬
prias, inuiolatas conseruant. Argumento sunt tam or¬
dinatae explicationes. Talis Radix, Tinctura, Semen,
Balsa¬