463
PHILOSOPHICAE. 149
Balsamus, Mumia, Astris opportunis uestita, in uni¬
uerso corpore humano uiget, quamuis partium diuer¬
sitate signaturas uariet. Id quod Hippocratem non
latuit. Asseruit enim in libello, De locis in homine: ὅτι
τοῦ σώματος τὸ σμικρότατον πάντα ἔχει ὅσαπερ καὶ τὸ μέγιστον Et paulo post:
ὅτι ἐν τῷ σμικροτάτῳ, πάντʼ ἐνι τὰ μέρεα. Itaque non in testibus, non
in cerebro, non in spinali medulla propriè consistit se¬
men: sed in Mumia, Balsamo uitali Sulphure, quod
per uniuersum corpus dispergitur suoque fauore
mnia complectitur. Testes uerò corpus semini ido¬
neum pręparant, cuius beneficio ab externis iniurijs,
tanquam in testa, illaesę custodiuntur spirituales Tin¬
cturae Generationis authores, donec nutricatione &
definita digestione corroboratae, signaturis & parti¬
bus interea absolutis, in lucem tutò prodire possint.
Haec materia, quia cum spiritibus & Tincturis semi¬
nalibus magna familiaritate confluit, & symptomata
omnia, quae seminum efflorescentijs contingunt, in
Anatomia testium tam manifestè ostendit, multos se¬
duxit, ut arbitrarentur in hac fola totam seminis pote¬
statem contineri, & tamen non obscura symptomata
in uniuerso corpore conspiciuntur in dictis efferue¬
scentijs. Foemineum sexum tali Balsamo, Mumia, ui¬
tali sulphure, semine, destitui absurdum est. Et ratio¬
nes eorum qui id astruere conantur futiles sunt. Qua
ratione ad Paroxysmum ebullitionis efflorescentiam,
turgo¬
T 3