463
PHILOSOPHICAE. 161
speciorum Transplantationes in Generationum ex¬
ordinis, & facillus & frequentius accidere. Neque enim
spes ulla residua est, in superuenientibus Mixtionibus
uel Generationibus emendari posse Transplantatio¬
nes primas Concentum proinde amittunt, & peregri¬
no admisso hospite, relictis proprijs ordinibus, offi¬
cijs, isqued extelibutiornibus ac maioribus, ante destina¬
tum Fatum alterius Reipublicae ciues, & ministri eua¬
dent. Atque hoc pacto in minorem ordinem concedunt,
& Scientiae suae prędestinationes relinquentes, faciunt
quae non uolunt, & quę non sciunt. Ita enim in omni¬
bus Transplantationibus euenire ostendimus: ut in
Mola, Monstris, & similibus. Mixtionum harmonias
musicis proportionibus hoc loco accommodauit, quia
in his maximae uarietati concordia conciliatur: Natu¬
ra uerò uarietate delectatur: & postea asserit quae plu¬
rimum diuersa sunt maximè concordare. Hactenus
prima Generationis exordia exposuimus, in quibus
partes singulae ex alimento auctae, in conspicuam ua¬
rietatem desinunt. Quia uerò posthac alimento indigent
copiosiore & solidiore, nec occultę uiae sufficiunt, mem¬
branis quoque, in quibus inuoluitur foetus, indies cras¬
sescentibus, canales formantur umbilicales, radicibus
proportione respondentes: qui secundinę coniuncti,
uenas omnes & arterias ex utero in secundinam disper¬
sas colligunt, spiritumque & sangunem foetui submini¬
strant.
X