463
162 IDEA MEDICINAE
strant. Nomina membranarum, uasorum, alantoides
amnios, χωριον, uel secundina, acetabula, &c. ociosum
est recensere: Generationem & usum antea declaraui¬
mus. Vellem i alijs rebus principalioribus, causa¬
rumque rationem magis habentibus, tam foecundi fuis¬
sent nominum dispensatores, Antiqui: ita enim à no¬
minum inuisa nouitate nos defendissent. Quaesitum
est à multis, quae partes primùm à Natura confor¬
mentur: Aristoteles cor primùm conformari ait, quòd
uitae sit Principium & radix, caeterisque partibus mo¬
tum, sensum ac nutrimentum suppeditet. Medici ne¬
gant à corde uenas uel neruos oriri: sed tria uiscera
principalia, cor, cerebrum, hepar, tanquam funda¬
menta caeterarum, primùm conformari aiunt, ab his
deinceps, à corde quidem arterias, à cerebro spinalique
medulla neruos, ab hepate uenas produci, magnara¬
tionum ac obseruationum mole contendunt. Vtrique
ab Hippocrate & Veritate deficientes de lana capri¬
na rixantur, quaestionibusque ociosis fatigantur. Non
enim Generationis Mechanicam lithurgiam quam ex¬
posuimus animaduertunt, nec Scientiae potestatem, à
qua omnia proficiseuntur, intelligunt: sed corporea
partium rudimenta in semine fingunt, maximeque prin¬
cipalium uiscerum, quibus separatis & à calore coa¬
ctis, membra tandem ostendant, quorum exordia ob¬
tinuerant. Hippocrates uerò in eodem libello, de Diae¬
ta, ita