463
PHILOSOPHICAE 163
ta, ita pronuntiat: Δικηρίνεται δὲ τὰ μέλεα ἅμα πάντα καὶ ἄνξεται καὶ οὗτι
πρότερου ουδεν ἕτερον ἑτέρου, ουθ'ύστερον τὰ δὲ μεiζω φύσει, πρότερα φαίνεται τῶν ἵ¬
λαστόνων, οὺ δὲν πρότερα γινόμενα. Hoc est: separantur uerò mem¬
bra omnia simul & augentur, neque ullum prius altero,
neque posterius: quae uero maiora sunt natura, quam¬
uis non priora fiant, prius tamen apparent. Idem con¬
firmat in libello, De locis in homine, in principio. E. μ.ι.
inquit, δοκέει ἀρχὴ μὲν ουδεμία είναὶ τοῦ τώ συμᾶτος, ἀλλὰ πάντα ὁμοίως ἀρχὴ καὶ
πάντα τελευτὴ κύκλοὺ γὰρ γραφέντος ἀρχὴ ουκ εύρέθη. Dicit se nihil in cor¬
pore reperire, cui possit principium ascribere, & primam
Generationis sortem concedere, neque postremu quip¬
piam: quia si circulum descripserit quis, principium
uel finem non inueniet. Ita circulo comparat seminis
naturam, figurae simplici, uniformi: idque quantum atti¬
net ad partium corporearum uarietatem, in semini¬
bus actu subsistentium. li uerò qui rudimenta cor¬
porea, principalium uiscerum, in semine contineri af¬
firmant, non circulo, sed triangulo, quadrangulo, pen¬
tagono, uel similibus figuris angulos & terminos ha¬
bentibus, seminis naturam conferre compelluntur: in ijs
enim principia & fines inueniuntur. Quod ad corpo¬
ream seminis molem attinet, uarietas certè deprehendi
potest: seminis uerò natura planè spiritualis est, & tale
quoque nutrimentum secum ad matrices attulit: ex cras¬
siori corpore cortices, membranas, inuolucra ac te¬
stas formabit. Spirituale uerò cum sit nutrimentum
illud
X 2