463
PHILOSOPHICAE. 167
i quibus corporum Principia & signaturae fundantur,
Animae opponit: dicitque in omnibus differre, quia Mi¬
xtionum, separationum, Transplantationum ac di¬
uersitatum praedestinationes necessitatesque obtinue¬
runt: ex alimentis, locis, & reliquis Ascendentibus
ad Generationem confluentibus, assiduè mutantur,
& mutatae, Indiuiduae naturae proprietates similiter
alterant. Quare in una Radice, Anima, continentur
principia maris & foeminae: superuenientibus uerò
Tincturis ac corporibus spiritualibus, Indiuiduas si¬
gnaturas asciscunt, sexuumque manifestam distinctio¬
nem proferunt. Si igitur corpora (scilicet spiritualia
seminibus consentanea, & ad Generationem Mixtio¬
nemque opportuna) quae separantur à mare & foemi¬
na, mascula fuerint utraque, uiriles masculi nascentur,
nisi alimentorum delictis, Mixtiones superuenientes
uitiatae fuerint. Interdum & haec spiritualia corpora,
quae nunc Animae opposuit Hippocrates Animae ap¬
pellatione designat: ut cum dicit, Animam hominis
Animę misceri, idque Philosophica libertate: de qua no¬
minum uarietate aliàs diximus. Gemellorum causas, &
Genęrationis modum antea exposuimus. Atque haec est
uera lithurgia humanae Generationis, hic Mechani¬
cus processus, quem ubi didiceritis, historiam ac abso¬
lutionem foetus in utero, apud Hippocrarem quaerite, in
libro, De natura pueri, de Diaeta primo, item de Ge¬
nitura: