463
166 IDEA MEDICINAE
eodem libro, de Diaeta, dicentem. ξυνίστασθαι δὲ δύνατα καὶ τὸ
θῆλυ καὶ τὸ ἄρσεν πρὸς ἄλλουλα. διότι ἡ μὲν ψυχὴ, τὸ αὐτὸ πᾶσι τοῖσι ἐμψύχοισι. τὸ
δὲ σῶμα διαφέρει ἑκάσου. ψυχὴ μὲν οὖν ἀεὶ ομοῖν, καὶ ἐν μείζονι καὶ ἀλάσσονι, ὁυ γὰρ
ἀλλοροῦται, οὔτε διὰ φύσιν. οὔτε δὶ ἀνάγκυν. σῶμα δὲ οὐδεποτε τ' ὠντὸ, οὗδενὸς οὗτε κα¬
τὰ φῦσιν οὐθʼ ὑπʼ ἀνόγκης, τὸ μὲν διακρίνεσθαι εἰς πάντα. τὸ δὲ ξυμμίσγεσθαι πρὸς
ἅπαντα ἂοὐ μὲν οὖν ἄραενα τὰ σώματα, ἀποκριθέντα ἀμφοτέρων τύχη. &c.
hoc est: simul uero consistere, & seinuicem constituere
possunt masculus & foemina, quia Anima eadem est
omnibus animatis. Corpus autem uniuscuiusque dif¬
fert. Anima igitur semper similis est, & in maiore, & in
minore: non enim alteratur, neque per Naturam, neque per
necessitatem. Corpus nunquam idem est, neque Natura
neque necessitate, nunc separatum ab omnibus, aliàs com¬
mixtum, &c. Animam hîc appellat, ut saepe antea, Ra¬
dicem, uitale Principium. Hoc quia utrique sexui
commune est, in omnium Animalium generibus
propterea, inquit, simul consistere possunt, in eadem
Radice fundari, & se mutuò propagare masculus ac
foemina. Animae enim species, uitalia Principia re¬
rum, radicales Tincturae, stabiles sunt, perpetuae,
Mixtioni non subiectae. Itaque eaedem & sibijpsis
planè similes persistunt, siue in Indiuiduis minoribus,
id est, debilioribus, siue maioribus, id est, ualidiori¬
bus habitent: nec ulla necessitate corporeis praede¬
stinationibus implicantur: spirituum uerò corpora¬
lium beneficio, corporibus alligantur. Hos spiritus,
in qui¬