463
PHILOSOPHICAE. 193
lae, brassicae, soldanellae, kali, centaureae, piperis, persi¬
cariae salia in humoribus tandem admitterent: mixtio¬
nes quoque salium cum sulphuribus studiosius inqui¬
rentes, salia sulphurea & mercurialia magna utilitate
adiungerent. Tandem si seminum signaturas & Gene¬
rationum lithurgias in humana Anatomia olfacerent,
dulcedine ueritatis allecti, nulla bilis, pituitae, melan¬
choliae seueritate, à tam clara & foecunda Philosophia
in posterum absterrerentur. Tum uerò non solùm in
hepate, sed etiam in uentriculo, intestinis, carnibus, sy¬
nouia, medullis, ligamentis, ossibus, neruis, arterijs,
in pulmone, liene, cerebro, renibus, uesica, utero, testi¬
bus, mammillis, denique in uniuersis partibus humani
corporis, aeruginosum, uitriolatum, tartareum, nitro¬
sum, aluminosum, porraceum, urticosum, aronicum,
piperinum, persicariosum, generari posse sancta fide
iurarent: & nudis humorum appellationibus repu¬
diatis, proprietates Salium, Sulphurum et Mercurio¬
rum auidè addiscerent. Quòd musti exemplum adfe¬
runt ad generationem quatuor humorum in hepate
stabiliendam, sententiam eorum planè euertit. Non
enim humorum procreationem, sed excrementorum
separationem clarè ostendit: & uigore huius exempli
triumphum aget PARACELSVS contra eos qui tar¬
tarea excrementa, eorumque separationes, morbos &
symptomata derident. Hippocrates longè aliam ratio¬
nem
Bb