463
194 IDEA MEDICINAE
nem humorum instituit lib. 4. de Morbis. Primùm, fon¬
tem omnium, uentriculum tanquam commune penua¬
rium collocauit: quatuor deinceps particulares fontes,
cor quidem sanguinis, caput pituitae, folliculum fellis
bilis, lienem aquae, adiunxit. Rationem uerò consilij sui
paulò post innuit, dicens, in omni alimento inesse quid¬
dam sanguineum, biliosum, pituitosum & aqueum, ac
consentanea consentaneis distribui. Quemadmodum
in terra sunt facultates omnigenae & innumerabiles,
δυνάμεις παντέιαι καὶ ἀναριθμοὶ: unaquaeque uerò planta similem
trahit ac naturae suae familiarem. Vbi demonstrat se in
humorum dispensatione non Elementis uel nudis qua¬
litatibus animum adhibuisse, sed proprietatibus, ijsque
uarijs, omnigenis, innumerabilibus. Hinc proprieta¬
tum copiam ad certa quaedam genera reducere cona¬
tus est, tanquam ad matrices & familias in quibus illu¬
stria de se testimonia saepe praeberent. Idem manife¬
stius in libro de Humana natura interpretatur: ubi
certis anni temporibus singulas humorum species in
corporibus abundare, & medicamentorum purgan¬
tium diuersa facultate, diuersos euacuari affirmat, in
quibus tamen perpetuò adsint proprietates, quem¬
admodum in terra. dulce, acidum, amarum, acre et om¬
nigenum, quarum separatione & exaltatione morbi
contingunt: quod in libro de Antiqua Medicina ex¬
posuit. Hac ratione obseruationes Hippocratis & in¬
choata