463
196 IDEA MEDICINAE.
medendi rationes, & remedia Hippocratis aetate con¬
sueta sub Diaeta & iusto aegrotorum regimine claudens.
Interdum quoque humorum mentionem facit, quoties
Tincturarum & excellentium Arcanorum uirtutes ex¬
ponit, dicens, harum potestate & usu nec melancholi¬
cum nec phlegmaticum quippiam in corporibus coa¬
ceruari posse: adeoque tutos reddi homines ab exter¬
norum Elementorum anniuersarijs, menstruis, & diur¬
nis impressionibus: quod in Archidoxis pręparatio¬
num uidere licet. Hanc humorum censuram hoc loco
sufficere arbitror: alibi seueriorem actionem institue¬
mus. Actionum naturalium administrationes in sin¬
gulis partibus hoc loco recensere Compendij leges
non admittunt. Qui diligenter quę à nobis dicta sunt
examinauerit, sine labore alijs accommodare poterit,
seruata seminum, locorum & Mechanicorum analo¬
gia. Sed unde digressi sumus reuertamur, & hu¬
manae Astronomiae harmoniam adiungentes exem¬
plis illustremus. Superiora Elementa, scilicet Firma¬
mentum & Aër, eorumque astra, fructibus ac resolutio¬
nibus inferiorum fouentur: inferiora uicissim benigni¬
tatem superiorum experiuntur. Ita in corde, cerebro,
pulmonibus, arterijs, neruis, etc. naturalium actionum ad¬
ministrationes conspiciuntur, suos habent uentriculos,
ut loquitur PARACELSVS, & spiritus mechanicos
attractionum retentionum, separationum, coagulationum
digestio¬