463
PHILOSOPHICAE. 197
digestionum, distributionum, expulsionum authores.
Vbicunque uerò tales spiritus reperiuntur, ibi conco¬
ctiones celebrari, & uentriculi officia absolui necessa¬
rium est. Spiritus enim sunt qui esuriunt & sitiunt,
qui saturantur & saturati fructus emittunt sanitatis
uel morborum nuncios. Ita nulla nominum iniuria
dicemus in sanguine uentriculum esse, concoctiones,
nutritiones, attractiones, separationes, & similes a¬
ctiones in sanguine administrari. Similiter in Syno¬
uia, in ligamentis, in ossibus, in carnibus, & multò ma¬
gis in uitalibus spiritibus cordis ac arteriarum. Ali¬
menta certè dissimilia sunt, utpote locis & Mechani¬
cis consentanea. Non enim tam crasso & impuro ali¬
mento nutritur sanguis quemadmodum uentricu¬
lus, intestina, & primae alimentorum officinae, nec san¬
guinis nutrimentum, synouiae, carnibus, ossibus, liga¬
mentis accommodatum est, nisi subtiliorum Mecha¬
nicorum industriam antea experiatur. Sic Firmamen¬
ti astra; uel uitales spiritus cordis & arteriarum alimen¬
to fruuntur puro ac spirituali, ab astris inferiorum E¬
lementorum ante praeparato: & benigna nutricatio¬
ne ad maturitatem peruenientia, foecunda fructuum
resolutione uices rependunt, mutuaque officiorum com¬
municatione societatem humanae Reipublicae custodiunt,
Nec mirum est tantam Elementorum & astrorum di¬
uersitatem, tam amicè conspirare. In una radice fun¬
dantur
Bb 3