463
200 IDEA MEDICINAE
insomnia scilicet) cohiberi uidetur, in eadem corpo¬
ris regione morbum latere significat, &c. Κοιλίας appel¬
lat uentriculum, intestina; mesenterij uenas, hepar, lie¬
nem, & primas alimentorum officinas. In ijs enim ob
impuritatem alimentorum, & momentaneam trium
Principiorum naturam celeres sunt periodi, plenilu¬
nia uelocia, ac reliqua temporae similiter. Medium cir¬
cuitum in corde, cerebro, sanguine collocat Hippo¬
crates, ubi puriora sunt Elementa, semina & astra, con¬
stantioribus Principijs ornata: motus proinde edunt sta¬
biles, non senescentes, Solis naturam in hoc imitantes.
In synouia, carnibus, ligamentis, ossibus, membranis,
&c. spiritus uigent mechanici & semina, astrorum diu¬
turnos circuitus imitantia. Morborum periodi, hanc
reuolutionum analogiam confirmant. Tarda enim
sunt plenilunia eorum morborum, qui in circuitu a¬
strorum, uel in habitu corporis, ut loquitur Galenus,
fomites & mineras habent: celeriora eorum qui in ca¬
uitatibus fundantur. Idem planius interpretatur li¬
bro primo de Diaeta: dicitque Naturam uel ignem in ho¬
minis generatione triplices circuitus facultate diuer¬
sos distinxisse. Ἐποιήσατο πυρὸς περιόδους τρισσὰς, περαινούσας πρὸς ἀλ¬
λήλας καὶ εἴσω καὶ ἔξω. αἱ μὲν πρὸς τὰ κοῖλα τῶν ὑγρῶν, σελήνης δύναμιν. αἱ δὲ ἐσ¬
τὴν ἔξω περιφορὰν, πρὸς τὸν περιέχοντα πάγον, ἄστρων δύναμιν, αἱ δὲ μέσαι, καὶ
εἴσω καὶ ἔξω περαίνουσαι, τὸ θερμότατον καὶ ἰσχυρότατον πῦρ, ὅπερ πάντων ἐπικρα¬
τέεται, διέπον ἅπαντα κατὰ φύσιν, ἄψορον καὶ ὄψει καὶ ψαύσει. ἐν τούτῳ ψυχὴ, νοὸς,
φρόνησις, αὔξησις, κίνησις, μείωσις, διάλλαξης, ὕπνος, ἐγρήγορσης· τοῦτο πάντα διὰ παν¬
τὸς