463
PHILOSOPHICAE. 201
τὸς κυβερνᾷ, καὶ τά δε καὶ ἐκεῖνα, οὐδέποτε ἀτρεμίζων. id est: Fecit ignis
circuitus triplices, mutua societate tam intus quàm
foras conspirantes. Quae in cauitatibus, humiditatum
officinis circuitus habent, Lunę potestatem, motus &
maturitates referunt: quae uerò exterius, ubi solidiora
consistunt membra reuolutiones absoluunt, astrorum
imitantur proprietates: quae in medio consistunt, ro¬
bustissimi ignis naturam continent, qui intrò & foras
per omnia transiens, omnibus dominatur idque occul¬
to silentio: nec enim uisu, nec tactum conspicuus est. In
hoc igne, id est, in astris mediae huius reuolutionis, A¬
nima, mens, prudentia, augmentum, motus, diminu¬
tio, transmutatio, somnus, uigilia delitescunt. Ibi spiri¬
tus eorum mechanici, Ascendentia, spiritualia corpo¬
ra, actionum proxima instrumenta radices habent. Hęc
omnia morborum accidentia manifestius declarabunt.
Nec omnia quae de his dici commodè possent, hoc lo¬
co adducere tempestiuum est. Itineris solum initia can¬
dide noc loco demonstrauimus; progressus & abso¬
lutiones ubi uisum fuerit adiungemus. Penitentia &
grata diligentia, praedestinationum diuturna tempo¬
ra accelerabunt. Interea naturalium facultatum admi¬
nistrationem tali formula complectemur: ACTIONES
OMNES NATVRALES A' SPIRITIBVS PROFI¬
CISCI. IISQVE DIFFERENTIBVS SVBTILI¬
TATE ET CRASSITIE SECVNDVM ACTIO¬
NVM ANALOGIAM. PROGRESSIONEM SEMI¬
NVM
Cc