463
210 IDEA MEDICINAE
nis consensus (si praecipuę Indicationes curatiuę à mor¬
bis ipsis sumuntur) accessit. Ablatio enim illius mate¬
riei principatum obtinet in curatione praedicti morbi.
At uerò posteriores, Obstructionis nomen interposue¬
runt: humorem illum lapideum uel corneum causam esse,
Obstructionem verò morbum; immemores quòd hoc
pacto morbum ex causarum ordine excluderent. De
coeteris idem fuit iudicium. Calculum enim in uesica,
Continentem esse causam, Obstructionem uerò mor¬
bum. Sic mucilaginosum & crassum humorem in ue¬
nis Mesenterij impactum, Continentem esse morbi
causam, Obstructionem uerò morbum, &c. Alioquin
uidebantur tales morbi in numero esse, &, si numera¬
rentur, Substantias ponere. Obstructiones autem ca¬
uitatum, & meatuum praeuaricationes, ad Qualitatem
commodè reducebantur. Sed planè ridiculi sunt. Nec
enim Praedicamenta intelligunt, neque Generum & Spe¬
cierum ordinationes instituere sciunt. Etenim si aliquid
agit morbus, in causarum numero procul dubio reci¬
pietur, siue Relationis siue Qualitatis labyrintho clau¬
datur. In causis uerò ordinationem Generum & Spe¬
cierum non animaduerterunt. Sanè quòd remotissimum
est ab effectu producendo, Generis rationem obtinet,
quod uerò proximum, Indiuiduę Speciei. Effectus enim
ipsi, in hac coordinatione, Indiuiduorum rationem gerunt.
Itaque alpium lapides & montes Auerniae Transcendentia
sunt