463
PHILOSOPHICAE. 211
sunt hoc loco: quorum metu deterritos fuisse illos ar¬
bitror, qui lapides in uesica, renibus, intestinis, & simi¬
les Substantias à morborum catalogo excluserunt, ne
fortè lapidum tam immensa copia, taedia & aerumnas
Medicis in aeuum pareret. Mucillagines uerò lapideę,
tartareae, bolares, vel secundum Galeni lyram, pituito¬
sae & melancholicae, quae in leguminibus, frumentis,
aqua, uino, cereuisia, carnibus, &c. continentur, Gene¬
ra generalissima. Horum usu, frustrata separatione &
expulsione in corporibus coaceruatae mucilagines
uiscidae, siue in uentriculo, siue in intestinis, siue in me¬
saraicis uenis, siue in hepate, siue in renibus, siue in uesi¬
ca, siue in alia quacumque tandem cauitate, Genera sunt sub¬
alterna: ubi uerò exaltantur, & copia ac qualitate mea¬
tus obstruunt, symptomatumque pernicie hominibus in¬
notescunt, Species sunt Indiuiduae & postremę: actio¬
nes uerò laesae uel impeditę Indiuidua sunt, in harum cau¬
sarum progressione. Itaque inaequalis fuit sors Generum
& Specierum in hac coordinatione. Species enim &
Genera subalterna, quamuis in corpore contineban¬
tur, nihiloninus quia latitabant, nec sensibilem aliquam
affectionem Atomistis in corpore demonstrarunt, no¬
minum priuata insignia amiserunt, & causarum An¬
tecedentium collegio ascripta sunt. Indiuiduae autem
Species uel infimae, ultimae, proximae (quomodocun¬
que appellare libuerit) quia corpoream affectionem
ostendunt manifesta actionum laesione conspicuam,
Obstru¬
Dd 2