463
212 IDEA MEDICINAE
Obstructionis nomen à similitudine obtinuerunt. Pu¬
tabant enim Atomistae, materias omnes obstruentes
mortuas esse, nec alijs causis symptomatum calamita¬
tes ascribere poterant, nisi quia corporea mole transi¬
tus humorum impedirentur. Quorum errores mani¬
festius postea detegemus: nunc enim Logici sumus. Et
hac ratione inter morbos instrumentarios relatae sunt
obstructiones, nomenque Obstructionis, Speciei ratio¬
nem habet, humores uerò mucilaginosi, aluminosi, ui¬
triolati, lapidosi, bolares, arsenicales, antimoniales, sul¬
phurei, uel secundum Galenum, pituitosi, melancholi¬
ci, in uentriculo, hepate, mesenterio, renibus, uesica, ue¬
nis, musculis, membranis, &c. Indiuiduorum uel pro¬
ximarum Specierum. Et quemadmodum dicebat Hip¬
pocrates De alimento, τροφὴ οὐ τροφὴ, ἢν μὴ οἷοντε ἡ τρέφεσθαι,
οὔνομα τρόφὴ, ἔργον δὲ οὐχὶ ἔργον τροφὴ, ουνομα δὲ οὐχὶ: id est, alimen¬
tum non alimentum: si enim nutrire non potest, inane nomen
est sine opere & subiecta re, si uerò nutritione opus
destinatum ostenderit, alimentum est & non inane no¬
men: ita & nos de Obstructione dicemus: Obstructio
non Obstructio: si enim aliquid in causarum ordine depre¬
henditur opere & potestate pręditu cui Obstructionis
nomem competit, opus est Obstructio, si uerò nihil ale
conspiciatur, nomen est inane. Duplicem nunc ordi¬
nem demonstrabimus in morborum progressionibus.
Primum Realem, ex coordinatione & serie causarum
efficien¬