463
PHILOSOPHICAE. 213
efficientium pendentem, qualem descripsimus. Alte¬
rum nominalem: in quo morbus, Generis supremi lo¬
cum tenet, Obstrunctio Speciei, mucilaginosa materia
hepati impacta, Indiuidui Similiter morbus Genus
est, febris species, calor in corde accensus secundum
Galenum, Indiuiduum. Quemadmodum autem ca¬
lorum in corde accensorum diuersitates, indiuiduo¬
rum classes constituunt in febribus: ita differentiae ma¬
terierum mucilaginosarum in diuersis locis humani
corporis, indiuiduas Obstructionum differentias pa¬
riunt. Aliae enim sunt inflammatae, aliae non: quae¬
dam acutae, quaedam chronicae. Quae omnia ex pro¬
prietatibus specierum mucilaginosarum proficiscun¬
tur. Arsenicales enim & sulphureae inflammantur, a¬
luminosae non arsenicales acutae sunt, aluminosae, &
uitriolatae, chronicae, &c. Sed quaerent à nobis non¬
nulli, in quo Praedicamento nos morbum colloce¬
mus. Quibus respondemus, nos Praedicamenta in
morbis collocare, non morbos in Praedicamentis, &
nomina rebus accommodare, non res nominibus sub¬
mittere, & signaturas ex radicibus ordinatè educere,
non uerò radices in signaturarum angustijs colloca¬
re. Et nisi multos offenderem, dicerem usum & natu¬
ram Praedicamentorum à paucis intellectam, à nullis au¬
tem, quòd sciam, hactenus explicatam. In libello nostro
De nominibus & rebus, copiosè de his egimus: quo¬
rum
Dd 3