463
214 IDEA MEDICINAE
rum umbram huc adducemus, ut lucis imagine à te¬
nebris reuocentur plurimi. Semina, Astra, Radices,
Principia rerum, in quibus Praedestinationes, Scien¬
tiae & Dona continentur, fundamenta sunt, corporum,
Quantitatum, Qualitatum, ac Relationum. Quia in
suis Scientijs & occultis thesauris insitas habent Ra¬
tiones omnium. Rationes dico non momentaneas,
mortuas & instabiles: sed uiuas, efficaces, potestate ple¬
nas, astrales planè. Hae ubi explicantur, Elementa &
corporum Principia consentanea sibi asciscunt, quem¬
admodum saepe à nobis dictum est: & paulatim ex in¬
corporeis corporea constituunt, ex inuisibilibus uisi¬
bilia producunt, idque ordinata progressione, propor¬
tionum legibus inuiolatis: magnitudines, distantias,
numeros, durationes, sapores, colores, odores, calo¬
res, figuras, qualitates omnes, conspirationes, repu¬
gnantias, & uniuersas signaturas officijs ac praedesti¬
nationibus Radicum consentaneas, & Scientiae con¬
formes, admirando artificio adiungunt: Astronomiam
uniuscuiusque Mysterij uel Speciei hoc pacto declaran¬
tes. Quidquid igitur semen in Natura habet, Myste¬
rium, Principium, Radicem: quidquid Generationum &
Transplantationum fluxus moderari potest, Scientiam
habet, praedestinationem accepit, uitam, potestatem obti¬
nuit, Radices astrales posuit. Quocirca Praedicamen¬
torum omnium in se rationes continet, tanquam uesti¬
menta