463
PHILOSOPHICAE. 215
menta & instrumenta Donis, opportuna: magnoque er¬
rore huiusmodi in Praedicamentorum angustijs claudum
tur, cum in suis thesauris, Praedicamenta ipsa & Prędi¬
camentorum fontes custodiant. Atque haec est ratio Prae¬
dicamentorum realium: de nominalibus & Abstractis, in
libello De nominibus & rebus, disseruimus. Quòd
si morbos semina habere ac Principia in Natura, si Ge¬
nerationes & Transplantationes ratas absoluere, do¬
cere possimus, utique à Prędicamentorum carceribus no¬
stro praesidio liberabuntur. Et uideor nunc ex iocis &
ludicris deambulationibus, ad seria negotia, occulto
quodam ductu inscius peruenisse. Nec magna rationum
deductione opus est, si experientia fidem meretur. Hae¬
reditarij morbi rata propagationum constantia, seminis prae
sentem uigorem demonstrant: Contagiosi, Transplantatio¬
nis documenta ponunt: quantemporum, Regionum, aetatum
proprij sunt, radices morborum in Natura contineri, sta¬
bili authoritate confirmant. His & similibus infinitis
propemodum testimonijs fidem facere possemus, mor¬
bos in Natura semina habere, Generationum & Trans¬
plantationum circuitus custodire, prędestinationes, Sci¬
entias & signaturas Scientijs opportunas possidere.
Nihiloninus quia Priscorum Philosophia in contempla¬
tione morborum manca est, originem, primas radices &
radicum progressiones breuiter adiungemus. Semina
& Principia rerum in thesauris Elementorum inuisibilibus
ab ini¬