463
216 IDEA MEDICINAE
ab initio collocata, generationis & multiplicationis
uim acceperunt, uirtute Verbi illius, cuius imperio u¬
niuersa obtemperant. Fuitque haec prima rerum facies
pura, integra, perfecta, sine corruptione & morte. At
uerò post praeuaricationem Protoplasti, primis illis
seminibus, maledictione diuina, nouae superuenerunt
Tincturae, quarum mixtione in calamitosam sortem
transplantata est totius Creaturae pulchritudo. Reman¬
serunt nihiloninus prima semina, sed nouis & infelici¬
bus uestimentis obducta. Haec est Anatomia morbo¬
rum mortisque: in cuius explicatione Medicos uersari
oportet. Neque enim satis est, quòd Priuationes à non¬
nullis appellentur, qui nobilitatem & puritatem pri¬
morum seminum respiciunt, propterea eorum con¬
templationem relinquere & infinitati concedere, tan¬
quam sine essentia, natura, ac proprietatibus inania
quaedam nomina essent in Subiectis. Acceperunt enim
ab eadem potestate, sc. uoce diuina uim Multiplicatio¬
nis & Transplantationis, essentiam quoque & proprie¬
tates, ex quibus integra constituitur, Philosophia, A¬
stronomia, Physica & Alchymia. Etenim, qui stellas
posuit in Firmamento, qui mari terminum collocauit, qui
terrae pulchritudinem plantarum foecunditate ornauit,
idem, potestate incomprehensibili, tribulos & spinas
praeuaricationum indiuiduos comites adiunxit. Itaque
radices acceperunt in abyssis, & temporum certas prae¬
desti¬