463
PHILOSOPHICAE. 217
destinationes in ęui consumtionem duraturas. Perfectis
uerò rerum seminibus miscentur, mixtęque cohaerent. Et
difficile intellectu esset, quo pacto purae incorruptęque
naturae, tanta impuritas misceri posset, quo pacto in ui¬
tę Republica mortis Anatomia hospitia inueniret, nisi
infinita ipsius potestas, qui uocat ea quae non sunt tan¬
quam ea quae sunt, ab hac nos liberasset dubitatione.
Haec est illa mixtio in qua antea dicebamus imperfe¬
cta uel impura perfectis misceri, cuius efficientia fructus
omnium Elementorum, mortem uitae adiunctam ha¬
bent, separandam secundum digesta tamporum mo¬
menta. Neque enim solùm in homine, Anatomia mor¬
tis & morborum delitescit, sed etiam in animalibus, implan¬
tis, in mineralibus, in fructibus firmamenti & aëris.
Quamuis autem Creationis multa Mysteria hoc loco op¬
portunè adduci possent, Platonicorumque materiales
defectus & Peripateticorum Priuationes tempestiuè
corrigi: nihiloninus non sine consilio; contemplatio¬
nibus VITAE LONGAE, reseruabuntur. Hic uerò
Anatomiam mortis in fructibus Elementorum osten¬
disse, proposito nostro abundè satisfaciet. Dico igi¬
tur mortis & morborum semina radicesque, in impurita¬
tibus consistere arsenicalibus, sulphureis, uitriolatis,
aeruginosis, mercurialibus, uel in urticosis, spinosis,
nappellosis, cicutosis, opiatis, &c. quę impuritates in¬
flammabiles sunt, instabiles, ad corruptionem festinantes:
per¬
Ee