463
222 IDEA MEDICINAE
bent exaltationes sine paroxysmorum requie, ut lepra,
perpetuò quoque propagantur. Vel quia potestate natu¬
ralis Balsami, superuenientia & peregrina morborum ru¬
dimenta in utero superantur: Vel quia ad terminum perue¬
nerunt sterilitatis authorem. Speciei enim non cohęrent,
sed Indiuiduis: ac proinde aetatum manifesta discrimi¬
na subeunt, interdum quarta progenie, aliàs sexta, non¬
nunquam decima, absoluta reuolutione desinunt. In
hac auorum & nepotum longa serie, discere licet horum
morborum adolescentias, iuuentutes & languidas de¬
clinationes. Fit enim, ut nonnunquam in tribus Indiui¬
duis adolescentiae tempora absoluant: in duobus, mani
festa symptomatu uehementia, consistentiae & exalta¬
tionis uigorem ostendant: in tribus deinde uel quatuor
euanescentis Tincturae declinationem. Tum uerò steri¬
litates sequuntur, radicibus exhaustis, filijque nascuntur
à podagricis non podagrici, à leprosis non leprosi,
ab amentibus uel melancholicis non melancholici,
ab epilepticis non epileptici. Haec de morborum
haereditariorum semine, origine & propagatione hoc
loco dicta sufficiant. Testimonia certè continent
morbos semina habere, Generationes & Transplan¬
tationes moderari: cuius rei fidem nos facere oportet.
Accedamus nunc ad illas Indiuiduorum Transplan¬
tationes, in quibus impuritates morborum radices
haereditariae non euadunt: siue quia Tincturis prae¬
ditae