463
PHILOSOPHICAE. 223
ditae sint inualidis & inconstantibus: siue quia exiguo
tempore & rarò confluant: siue quia consonantiam
non inueniant in humana Anatomia: siue quia in illis
sedibus non recipiantur, in quibus Balsamus, Semen,
Mumia, Radix Naturae uiget: siue quia Astralibus im¬
pressionibus destitutae, ad corporeas praedestinatio¬
nes declinent. His enim de causis catarrhi plurimi, fe¬
bres omnis generis, pestes, prunellae, lues uenereae, in
nonnullis scabies, tabes, lippitudines, dyarrheę, disente¬
rię, contracturę, colicę affectiones, suffusiones, et morbi
omnes ex mucilaginibus lapindescentibus, lutosis ac bo¬
laribus (posteaquam finita germinatione coagulatio¬
nis consilia inierint) ab haereditariorum morborum
classe excipiuntur. Quamuis ex his plurimi, assiduita¬
te, impressionum frequentia, potestate, confluentiam
opportunam in corporibus nacti, in hęreditarios tan¬
dem degenerent. Nunc uerò, si tales impuritates pluri¬
mum inter se differunt: si signaturas diuersas profe¬
runt easque stabiles, neque ex ijsdem Tincturis pleuri¬
tis producitur, ex quibus colica: nec hydropes, dy¬
senteriae signaturas referunt: nec febres, calculi: siloco¬
rum, temporum, alimentorum, certi sunt affectus: uti¬
que seminibus non destituentur morbi: sed radices
habebunt, Scientias & Anatomiam in Nature officina¬
In uanum laborant; qui tales Anatomias seorsim in¬
quirunt, tanquam certa quaedam essent morborum
Indiuidua