463
232 IDEA MEDICINAE
non effugimus. Si sincerae tales impuritates alijs fa¬
cilioribus non permixtae occurrerent, saporum, odo¬
rum, consistentiarum & reliquarum signaturarum dis¬
sentanea qualitate, fastidiosam nauseam naturarum
insociabiles proprietates declarantem subitò parerent:
alimentorum uerò Balsamis perfusae, admittuntur.
Differentiae harum impuritatum ita inuestigantur.
Aut enim miscentur, aut seorsim consistunt. Ex per¬
mixtis, morbi generantur sulphurei, foetidi, salium sym¬
ptomatibus comitati, id est, siti, calore, linguae amari¬
tudine, capitis dolore, frigore, horrore, & similibus.
Hi morbi a Graecis igneum nomen, à Germanis frigi¬
dum acceperunt. Quod Efementum, Latinis Febrim
nominauerit ignoro. Tales appellationes uulgares
sunt externae & mortuae. Comitantur enim signatu¬
ras externas, communes & momentaneas. In Philo¬
sophorum uerò Scholis ab internis proprietatibus,
ἀπὸ δυνάμιων, à Radicibus ipsis, nomina deriuare opor¬
tet: qua lege Nitrosulphurei dicentur. Habent enim
radices & semina, in quibus sulphuri impuro, foetido,
& resoluto, permiscentur mucilagines ac spiritus sa¬
lium nitrosi. Etenim si huius radicis in uentriculi
Anatomia exaltatę, fructus inquirere uelimus, omnia
symptomata quae febribus uentriculi superueniunt,
manifesta facllitate inueniemus. Digestis tempori¬
bus aduentantibus, dum germinare incipit Minera
nitrosi