463
PHILOSOPHICAE. 233
nitrosi sulphuris, & flores superficiales primùm emit¬
tere, frigiditatem inducit: horrores, rigores generat.
Multae enim sunt species nitrosorum sulphurum, pro¬
prietatum robore, sinceritate & exaltatione differen¬
tes. Surdam est altera Philosophia, quae ex acrimonia
Bilis carnes pungente, in initijs Paroxysmorum fe¬
brilium, horrores & rigores accidere profitetur: con¬
fluxum & conspirationem humanae Anatomiae ne¬
gligit: Elementa ignorat. Non enim corporea con¬
tinuitate, ob dimensionum penetrationes difficili, u¬
bique opus est, ad effectus producendos. Sufficit
spiritualis praesentia. Satis est Elementa communia
uitalis Balsami instrumenta & domicilia, uaporibus
& nitrosis spiritibus per omnia penetrantibus, acuta
ac ualida subtilitate, inquinata esse. Ita enim frigidita¬
tes, horrores, rigores, pandiculationes, oscitationes,
somnolentiae, pulsuum alterationes & similes motiones
quotquot fuerint & subitò & potenter causari pos¬
sunt. Neque mirum est, ex eadem Tinctura, in uitali¬
bus Elementis recepta, eodem tempore ram diuersa
accidentia suscitari. Partium differentiae officijs ac
trium Principiorum proprietatibus distinctae, in cau¬
sa sunt. Ita cordis Anatomia occupata, pulsus mutan¬
tur: spirituum motui destinatorum & musculorum
prouincia labefactata, inuita motuum ministeria pera¬
guntur. In cerebri Rempublicae hospites admissi, sen¬
sibus
Gg