463
PHILOSOPHICAE. 243
lege ex fructibus mucilaginosarum radicum uel im¬
puritatum, in Anatomia uentriculi fundatarum, sym¬
ptomatum omnium causae explicari debent, quae¬
cunque talibus impuritatibus consentanea & do¬
mestica sunt. Idque facilius expediet, quicunque plu¬
rimorum spirituum proprietates in mundana Ana¬
tomia antea conspexerit. Qui Galenica Princi¬
pia sequuntur, in his affectibus Intemperiem ac¬
cusant, uel simplicem, uel cum affluxu materiae. Quia
in explicatione naturalium facultatum, neglectis se¬
minibus mechanicis spiritibus & trium Principio¬
rum proprietatibus, phantasticis Elementis & nu¬
dis qualitatibus, actionum causas ascripserunt.
Quòd si simplicitate sanitatis decepti, spirituum,
seminum, radicum & Principiorum naturam ab
Elementis & matricibus discernere non potuissent,
atque hac occasione, uenia & excusatione digni es¬
sent: in morbis certè, ubi omnia ad extremita¬
tes ducuntur, & sincera saporum, salium ac pro¬
prietatum discrimina tam manifestè repraesentan¬
tur inexcusabiles planè sunt. Ipsi quoque proxi¬
mas causas actionum, ubique inquirere iubent,
& descensum à Generibus ad Indiuidua sine Spe¬
cierum uel Differentiarum obliuione, gloriosa o¬
stentatione praedicant. Qua igitur pigritia in Intem¬
periebus cum materia uel sine materia, biliosa, phle¬
gmatica,
Hh 2