463
244 IDEA MEDICINAE
gmatica melancholica, sanouinea substiterunt? ibi
primùm cursu opus fuit. lila enim Transcenden¬
tia sunt, quamuis imaginaria, in reali morborum co¬
ordinatione. Ad Astra descendere oportuit, ad se¬
mina coelestia, terrestria, aquatica, acrea: ad seminum
proprictates & spirituum mechanicas lithurgias in
Generationum & Transplantationum progressu.
Hîc uerò defecerunt Canones & mensurae, quas se¬
cum ex superbis Geometricorum Collegijs, ad Me¬
dicas contemplationes adduxerant. Dimensioni¬
bus enim, ac mortuis corporum signaturis solùm
tonueniunt: spiritualibus autem & uitalibus poten¬
tijs, actionum Principijs, nulla industria adaptari
possunt. Sed saepe diximus, eos, Elementa, Mixtio¬
nes & Temperamenta non intelligere. Elementa enim
matricum & locorum rationem obtinent, & semini¬
bus ac spiritibus trium Principiorum, alimenta sub¬
ministrant. In spiritibus Dona & officia seminum
uigent: horum beneficio actiones omnes admini¬
strantur, Mixtiones absoluuntur Temperamenta
& Indiuiduae naturae proprietates constituuntur: ex
his proficiscuntur sapores, colores, & famosae illae
qualitates, caliditates, frigiditates, humiditates, sic¬
citates, non ex Elementis. Continent enim in suis
Scientijs, thesauris & praedestinationibus; Princi¬
pia uitalia colorum, saporum, caloris, frigoris, &c.
duritiei,