463
250 IDEA MEDICINAE
mus. Est & alia impuritas frequens inprimis, quae
nec bolum, nec uiscum, nec arenam, nec lapidem
constituit, nec planè dissolutos uel coagulatos mor¬
bos: sed medium naturae genus occupat, aposte¬
matum, oppilationum, pleuritidis, prunellae & pe¬
stis radix. Ex hac, puris generatio proficiscitur, &
spirituum arsenicalium, antimonialium, sulphureo¬
rum similiumque proprietates continet. Quia ue¬
rò cum proprietatibus trium Principiorum, quae in
Anatomia hepatis uigent, confluentiam. habet ma¬
iorem, generationem Inflammationum in hepate
describemus. Ita enim Transplantationum & Ge¬
nerationum mechanici progressus in officina hepa¬
tis illustrabuntur. Seminales radices horum mor¬
borum ad matrices perueniunt, non solùm in forma
resoluta & liquida, sed in forma uaporosa & spiritua¬
li: confluentiam nactae in hepatis Anatomia, Finctu¬
ras suas introducunt & radices agunt, idque citius
ac ualidius, si Astra habuerint potentibus Tincturis
praedita. Quòd si Tincturae debilioris fuerint, fre¬
quentia & assiduitate opus perficiunt, Transplantatio¬
nemque absoluunt. Iactis radicibus continua nutrica¬
tione & fermentatione digesta maturitatum, ac separa¬
tionum tempora expectant: quibus instantibus, spi¬
rituum erumpit ebullitio. Tum uerò explicantur si¬
gnaturae in spiritibus antea delitescentes, colores, sa¬
pores,