463
PHILOSOPHICAE. 267
sium & Metallorum, antea proposuimus. In quibusdam
enim, fructus stabiles edebantur, ut in Metallis: in alijs
momentanei, ut in Thermis & Mineralium resolutioni¬
bus. Diuersitatis causam, similari naturae trium Princi¬
piorum, uel dissimilari dissentaneorum mixtioni ascribi¬
mus, & radicum Scientijs ac prędestinationibus inuio¬
labilibus: siue Generationum alterna reuolutione, silen¬
tijs interpositis, fructuum dispensationes custodire
teneantur: siue continua fructuum successione, the¬
sauros in abyssis suis contentos, desiderata obedien¬
tia exhaurire soleant. Similis propemodum est Ge¬
neratio podagrae, arthritidis, cephaleae, hemicraniae,
κεδιμάτων, dissolutionis articulorum, dolorificae fluxio¬
nis, seminum triumque Principiorum seruata differen¬
tia. Constant enim ex impuritatibus colicis, acutis,
quibus Tincturae salium acerbae, pontagiosae, ama¬
rae, salsae, acres, uel acetosae, tartareae, uitriolatae, ni¬
trosae, aluminosae, aronicae, urticosae, persicariosae, &c.
delitescunt: quarum tamen praedestinationes, ad ul¬
cerationes non festinant, nisi longa circulatione uel
peregrinorum spirituum admixtione, ulcerosas pro¬
prietates acquisiuerint. Neque consequens est, ut quid¬
quid spirituum acutissima & summè dolorifica facul¬
tate praeditum sit, idem continuò ulcerationes conspi¬
cuas proferat. Alia est proprietas, in qua ulcerationum
nequitiae uigent. Saepe obtuso sensu ulcerationes ab¬
solutas
Ll 2