463
268 IDEA MEDICINAE
solutas uidimus, & septicorum proprietates non igno¬
ramus. Etsi enim nephriticorum, colicorum, podagri¬
corum tormenta, omnes omnium ulcerum dolores lon¬
gè superent, & acutissimorum spirituum praesentiam
satis confirment: nihiloninus arsenicale illud uirus,
septicum, carnibus perniciosum, in seminibus praedi¬
ctorum morborum desideratur. Praeterea spirituum
fortissimorum potestas, ob corrosiuas calamitates su¬
specta, copiosa humiditate synouiae, carnium, & san¬
guinis impeditur, ac humida resolutione comprehen¬
sa, ulcerosas corrosiones negligit. In acetosis omni¬
bus, inimicitiae ulcerum uigent, acetosaque carnibus,
membranis, ossibus, nudis partibus, hostilia sunt: ip¬
sa tamen ulcerum producendorum facultates non ha¬
bent. Introducuntur in Anatomiam humanam haec
semina, utplurimum haereditario iure. Vitalia enim
Principia corporis, Balsamum, seminale Principium,
& Radicem Naturae obsident. Proinde Generationum
exordijs, efferuescentias communes nacta, unà cum
Principijs humanis propagantur, & destinatis tempo¬
ribus adolescunt. Saepenumero, assumenda, facienda,
foris incidentia, illegitimè usurpata, Transplantatio¬
nis authores fuerunt, & sanguinem, carnem, synouiam,
peregrinis impuritatibus assiduè inquinauerunt radi¬
cibus Tincturarum acutissimarum & dolorificarum.
Digesta generationum tempora, his radicibus, ut coe¬
teris