463
PHILOSOPHICAE. 269
teris omnibus, certa sunt. Quaedam anniuersarias ha¬
bent ebullitiones: nonnullae menstruas. Sunt & aliae,
quae Lunae, uentis, pluuijs, certis syderibus, & exter¬
norum Ascendentium impressionibus, obligantur,
paroxysmosque proferunt confoederatos, praeter inna¬
tam temporum praedestinationem: de quibus diuina
illa Astrologia Hippocratis loquitur, in libro De hu¬
moribus ubi dicit: ἐκ τῶν πρώτων ὑδάτων, ὅταν ἐξ ἀνυδρίης πολλῆς
μέλλη ὑδωρέσεσθαι, ἔστι περὶ ὑδρώπων πρόειπειν καὶ ὁκόταν τʼ ἄλλα σμι¬
κρὰ σημηία φανῆ ἐν νηνεμίη, ἐν μεταβολῆ. Ex prioribus (inquit)
aquis, siue pluuijs, tempestatibus, uentis, siccitatibus, astro¬
rum ortibus & occasibus, eorumque confoederationibus
& confluentijs cum morbis, si quis diligenter obseruaue¬
rit morborum mutationes, exacerbationes in tempe¬
statibus, pluuijs, plenilunijs, &c. contingentes, in po¬
sterum ex hydropicorum, podagricorum & similium
aegrotorum accidentibus, praedicere poterit, quando
in longis serenitatibus, pluuiae uenturae sint. Astra enim
hydropis, podagrae, melancholiae, carbunculi, febris,
&c. quae sociabili naturarum proprietate cum coelesti¬
bus, aëreis, terrenis, & aqueis syderibus conspirant,
efferuescentias genialium, domesticorum, & decreto¬
riorum syderum longè antea percipiunt, priusquam
manifestis resolutionibus, & fructuum dispensationi¬
bus omnia repleuerint. Eadem ratione, aues & anima¬
lia nonnulla tempestatum instantes mutationes nun¬
tiant.
Ll 3