463
274 IDEA MEDICINAE
lancholiae, pituitae, sanguinis, ex caliditatis, frigidita¬
tis, humiditatis, siccitatis intemperie, perosus, fluxio¬
num quoque frequentes, sed inexplicatas, accusatio¬
nes auersatus, dum arthritidis, podagrae, chiragrae, ac
similium affectuum, causas nouas, & fluxionum mo¬
dos à prioribus non animaduersos, adducere cona¬
retur, in mirabiles errores delapsus, fluxionem Hip¬
pocrati non ignotam, neque prioribus Medicis, distin¬
ctione Hippocratica reformatam, proposuit: poda¬
grasque uniuersas, frigidas proclamauit, non ex sangui¬
ne uel humorum in uenis contentorum defluxu, sed ex
serosis humoribus, extra caluariam in pericranio con¬
gestis, indeque ad articulos defluentibus, proficisci, mul¬
tis inditijs, sed incertis tamen, demonstrare conatus est.
Fortunatus certè hic error ipsi fuit: inuisus alio quin fu¬
isset mortalibus, hoc saeculo, tam foecunda natiuitate
morbi perniciosissimi proposita. Et ueniam hoc quo¬
que nomine meruit. Facili enim curationis spe propo¬
sita, ob ueras causas à se inuentas & explicatas, auidae
Medicorum aegrotorumque expectationi satisfecit. Sed
de his alibi. Epilepsiae, melancholiae, maniae, conuul¬
sionis, tetani, opisthotoni, emprosthotoni, catalepsis,
apoplexię, paralysis & similium morborum generationes
(quia prędictis uicini sunt, in ijsdem agris, uel similibus,
utplurimum fundati) adiungerem, si particulatim sin¬
gulos morbos describere liceret. At uerò, clarioris so¬
lummodo