463
PHILOSOPHICAE. 275
lummodo doctrinę gratia, et, ut generationes morbo¬
rum, qui ex seminibus inferioris globi, ortus sui primor¬
dia ducunt, manifestius cognoscerentur, hęc exempla à no¬
bis adducta, terminos constituunt, & origines aliorum
morborum, qui ex seminibus ac resolutionibus Elemen¬
torum superioris globi procedunt, mox adiungendas sua¬
dent. De morbis igitur ex resolutionibus astrorum supe¬
rioris globi, posthac agemus, talique utemur exordio.
Ex ijsdem nutrimur, ex quibus sumus: cuius oraculi ex¬
plicationem ex superioribus petite. Porrò, ex ijsdem,
ex quibus nutrimenta haurimus, morbos, morborumque
semina pariter accipimus. Ostendimus enim morbo¬
rum radices, in certis Indiuiduis uel speciebus seor¬
sim non consistere, sed inplantatas & permixtas esse pu¬
ris primisque rerum seminibus. Nutrimenta uerò re¬
rum naturalium, fructus sunt seminum, in quatuor ma¬
tricibus uel Elementis uigentium. Semina enim Ele¬
mentorum, consensus & conspirationis authores sunt,
repugnantię quoque & dissensionis, mixtionum super¬
uenientium efficientia: seminum resolutione, ac fru¬
ctuum uicissitudinaria fomentatione, cuncta nutri¬
untur: alimentaque omnia, semina sunt, sed impurita¬
tibus permixta. Proinde, si non solùm ex fructibus Ele¬
mentorum inferioris globi, id est, ex cibo & potu, nu¬
trimur, sed coelestium aereorumque seminum resolutio¬
nes et fructus, magna necessitate continenter expetimus,
ut ali¬
Mm 2